| | | |
Uploading ....
benvenuto,
ecco il link per accedere al laboratorio di traduzione dal greco.
tanto per cominciare ti metto a disposizione il testo latino della prima bucolica di Virgilio attraverso il link al portale del Perseus Project. Qui sotto puoi trovare un pdf stampabile del testo.
Per quanto riguarda Erodoto faccio una nuova pagina con il testo del discorso di Otane. In seguito aggiungerò gli altri passi, man mano che li commentiamo in classe.
Qui di seguito trascrivo il racconto della battaglia di Maratona che leggiamo nell'opera di Cornelio Nepote (Miltiades 4-5):
[4] Darius autem cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus amicis, ut
Graeciam redigeret in suam potestatem, classem quingentarum navium
comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem hisque ducenta peditum,
decem milia equitum dedit, causam interserens, se hostem esse
Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnassent suaque
praesidia interfecissent. Illi praefecti regii classe ad Euboeam appulsa
celeriter Eretriam ceperunt omnesque eius gentis cives abreptos in
Asiam ad regem miserunt. Inde ad Atticam accesserunt ac suas copias in
campum Marathona deduxerunt. Is est ab oppido circiter milia passuum
decem. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tamque magno permoti
auxilium usquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt Phidippumque, cursorem
eius generis, qui hemerodromoe vocantur Lacedaemonem miserunt, ut
nuntiaret, quam celeri opus esset auxilio. Domi autem creant decem
praetores, qui exercitui praeessent, in eis Miltiadem. Inter quos magna
fuit contentio, utrum moenibus se defenderent an obviam irent hostibus
acieque decernerent. Unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque
tempore castra fierent: id si factum esset, et civibus animum
accessurum, cum viderent de eorum virtute non desperari, et hostes eadem
re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam exiguis
copiis dimicari. [5] Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter
Plataeenses. Ea mille misit militum. Itaque horum adventu decem milia
armatorum completa sunt; quae manus mirabili flagrabat pugnandi
cupiditate. Quo factum est, ut plus quam collegae Miltiades valeret.
Eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt
locoque idoneo castra fecerunt. Dein postero die sub montis radicibus
acie regione instructa non apertissuma - namque arbores multis locis
erant rarae - proelium commiserunt hoc consilio, ut et montium
altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur,
ne multitudine clauderentur. Datis etsi non aequum locum videbat suis,
tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat eoque magis,
quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile
arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia
produxit proeliumque commisit. In quo tanto plus virtute valuerunt
Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint adeoque
perterruerint, ut Persae non castra, sed naves petierint. Qua pugna
nihil adhuc exstitit nobilius. Nulla enim umquam tam exigua manus tantas
opes prostravit.
|
|
|
| | | |
|